|  |



. II, . 7

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 7. (5) 14, , , . 8, , ,   ,   ,   ,   , . , -, , , , , , , , , , , , . , 9.
  • 15 , , , , , , . , , . ; , , .
  • 16- , 10  ,   . , , : -, , . , , , ; .
  • 17 , , ; ,   ; [ ] , , ; , . , , .
  • 18 [ , ] . . , , .
  • 19   . , , , , . , , ?
  • 20 , - . , , [ ] [ ]? ? , : , , , [ ] ?
  • 21 , , , ; , ; , , ; , [ ] -. , .
  • 22 [ ] , , : , , . , [ ], , 11. , , , .     . , . [ ] .
  • 23 , , . , , . , , .
  • 24[] , , , ; [ ] - . ,   .
  • 25 , , :   . , . [ ] , [, ]: , , , , .
  • 26 , , , , ;     .
  • 27 , . : , , ,   . , , , , - , . , . : [ , ] . , , : -, , . , (volgata): [ ] .
  • 7. (5) [14] Quapropter effigiem dei formamque quaerere inbecillitatis humanae reor. quisquis est deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animae, totus animi, totus sui. innumeros quidem credere atque etiam ex vitiis hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut, ut Democrito placuit, duos omnino, Poenam et Beneficium, maiorem ad socordiam accedit.
  • [15] fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae memor, ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret. itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabilia invenimus, inferis quoque in genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus.
  • [16] ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonae ad aedem Larum, ara et Malae Fortunae Esquiliis. quam ob rem maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest, cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos faciant Iunones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda, per fetidos cibos, alia et similia, iurantes.
  • [17] matrimonia quidem inter deos credi tantoque aevo ex iis neminem nasci et alios esse grandaevos semper canosque, alios iuvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est, sed super omnem inpudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox iurgia et odia, atque etiam furtorum esse et scelerum numina.
  • [18] deus est mortali iuvare mortalem, et haec ad aeternam gloriam via. hac proceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens.
  • [19] hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. quippe et aliorum nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis. Iovem quidem aut Mercurium aliterve alios inter se vocari et esse caelestem nomenclaturam,
  • [20] quis non interpretatione naturae fateatur inridendum? agere curam rerum humanarum illud, quicquid est, summum ac vel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne? vix prodest iudicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus.
  • [21] externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, inrogant. non matrimonia, non liberos, non denique quicquam aliud nisi iuvantibus sacris deligunt. alii in Capitolio fallunt ac fulminantem periurant Iovem. et hos iuvant scelera, illos sacra sua poenis agunt.
  • [22] Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo coniectatio esset. toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur ac nominatur, una accusatur, rea una agitur, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur et cum conviciis colitur, volubilis . . . .que, a plerisque vero et caeca existimata, vaga, inconstans, incerta, varia indignorumque fautrix. huic omnia expensa, huic feruntur accepta, et in tota ratione mortalium sola utramque paginam facit, adeoque obnoxiae sumus sortis, ut prorsus ipsa pro deo sit qua deus probatur incertus.
  • [23] pars alia et hanc pellit astroque suo eventus adsignat et nascendi legibus, semelque in omnes futuros umquam deo decretum, in reliquum vero otium datum. sedere coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit.
  • [24] ecce fulgurum monitus, oraculorum praescita, haruspicum praedicta atque etiam parva dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum. Divus Augustus prodidit laevum sibi calceum praepostere inductum quo die seditione militari prope adflictus est.
  • [25] quae singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant.
  • [26] Verum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu vitae est poenasque maleficiis aliquando seras, occupato deo in tanta mole, numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum hominem, ut vilitate iuxta beluas esset.
  • [27] inperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne deum quidem posse omnia namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis, nec mortales aeternitate donare aut revocare defunctos nec facere ut qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit nullumque habere in praeterita ius praeterquam oblivionis atque (ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur) ut bis dena viginti non sint aut multa similiter efficere non posse. per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum vocemus. in haec divertisse non fuerit alienum, vulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo.


  • 8   . .
  • 9 ,   . , , , ( ), .
  • 10   , , , .
  • 11   , , , , , , ( . .: , 1989,  98). (. . ).
  • 1260010302 1260010304 1260010229 1327002008 1327002009 1327002010