|  |



. II, . 9

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 9. 41   , . , , .
  • 42 , , , ; , ;   , ; , .
  • 43 , . , . , , - -: , ; , . 22, . , [ , ] (lucem nobis aperuere in hac luce), :     , , , !
  • 44, : , [ ] , . , , , 30 , 27 . 30- . , .
  • 45[ , ]  12 ,   12 . [, ୸, ] , , . , , . , [ ] , , . : , , , .
  • 46 , , , , . [ , ] . , : , , [ ].   .
  • 9. [41] Sed omnium admirationem vincit novissimum sidus, terris familiarissimum et in tenebrarum remedium ab natura repertum, lunae. multiformis haec ambigua torsit ingenia contemplantium et proximum ignorare sidus maxime indignantium,
  • [42] crescens semper aut senescens et modo curvata in cornua facie, modo aequa portione divisa, modo sinuata in orbem, maculosa eademque subito praenitens, inmensa orbe pleno ac repente nulla, alias pernox, alias sera et parte diei solis lucem adiuvans, deficiens et in defectu tamen conspicua
  • [43] quae mensis exitu latet, tum laborare non creditur, iam vero humilis et excelsa, et ne id quidem uno modo, sed alias admota caelo, alias contigua montibus, nunc in aquilonem elata, nunc in austros deiecta. quae singula in ea deprehendit hominum primus Endymion; ob id amor eius fama traditur. non sumus profecto grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce, miraque humani ingeni peste sanguinem et caedes condere annalibus iuvat, ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris.
  • [44] proxima ergo cardini, ideoque minimo ambitu, vicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem, quae Saturni sidus altissimum XXX, ut dictum est, annis. dein morata in coitu solis biduo, cum tardissime, a tricesima luce rursum ad easdem vices exit, haut scio an omnium, quae in caelo pernosci potuerunt, magistra:
  • [45] in XII mensium spatia oportere dividi annum, quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur; solis fulgore, ut reliqua siderum, regi, siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere, qualem in repercussu aquae volitare conspicimus; ideo molliore et inperfecta vi solvere tantum umorem atque etiam augere, quem solis radii absumant. ideo inaequali lumine adspici, quia, ex adverso demum plena, reliquis diebus tantum ex se terris ostendat, quantum a sole ipsa concipiat;
  • [46] in coitu quidem non cerni, quoniam haustum omnem lucis aversa illo regerat, unde acceperit. sidera vero haut dubie umore terreno pasci, quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur, scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra iusta vi; masculas enim non aliud esse quam terrae raptas cum umore sordes.


  • 22   - . , ( , , , ).
  • 1260010302 1260010313 1260010229 1327002010 1327002011 1327002012