|  |



. II, . 11

: . . 3. . , , 2007. . 287366.
. . . .
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 1, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1906.
. 1906.
  • 11. (8) 49 , , . , , , , 24. , .
  • 50 , , 25 , [ ] , [] 26. , . , , , ,   , , . , - , ,   [, , ] .
  • 51 , , . , . , , , , , . , , , , [ ]. , , , , . , .
  • 52 - , . , : , [ ] ? , [ ], . , .
  • 11. (8) [49] Haec ratio mortales animos subducit in caelum ac velut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit. non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna, si terra maior esset quam luna. tertia ex utroque vastitas solis aperietur, ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari:
  • [50] inmensum esse, quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat intervallis, tamquam toto spatio medius, et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a vertice, item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant, ortu vero ad occasum, quae fieri nullo modo possent, nisi multo quam terra maior esset, nec non quod montem Idam exoriens latitudine exsuperet, dextra laevaque large amplectens, praesertim tanto discretus intervallo.
  • [51] Defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat, sicut terrae parvitatem ipse deficiens. namque cum sint tres umbrarum figurae constetque, si par lumini sit materia quae iaciat, umbram columnae effigie iaci nec habere finem, si vero maior materia quam lumen, turbinis recti, ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo, si minor materia quam lux, metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna:
  • [52] palam fit, ut nulla amplius relinquatur dubitatio, superari magnitudinem terrae. id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis: cur enim partitis vicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit? exusturus haut dubie, et sic quoque exurens quadam in parte. tanta magnitudo est.


  • 24 . , , , ,   , trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem, partes, : , ( ). , , , , , (magnitudine extra cuncta alia sidera est,  37). , , . , , , , , , , ( , ,   ). , , , .
  • 25   (   , ) 1478,7 .
  • 26 []   . , , , , (. , 11 // . . ., 1994. . I. . 78). . (. . 47), , , - , , .
  • 1327002009 1260010210 1260010103 1327002012 1327002013 1327002014