|  |



III, . 8

: . . 4 (13). . , -, 2010. . 393454.
. . . .
1906 . (ed. C. Mayhoff).

8. (14) 86 [ ]  , , []  , . , , 528 . - , , 15 , , . , [-] , , , 119.

87 , (mare verticosum) , .   [ ]   , , , , , [], , ( 440 ), [], , . [ ] 180 , 120  190 . [] [- ]. 186 , 200 142 .

88 , (urbes ac civitates) 63. , , , [], . [] . [] , ( ). [ ] , , .   20 . ,   .

89[] , , , . 121, , , . , [ ] , [] , , , . [ ]  , , . , , [ ] , , . .

90 , , , , ;   . , , []122, , [ ], , , ; ; []; , 123.

91 [ ] , , [ , ] ; [] , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , , 124, , , , , , , , , , , , , [, ]   [] , [ ] (Zanclaei Messeniorum in Siculo freto sunt).

92 , []  87 , 113   [] , , , , , ( : ), ( 75 ) , [] 125. , []   25 , , [] [], , , -  , (a nostris Volcaniae).   , .

8. (14) [86] Verum ante omnes claritate Sicilia, Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus aut Trinacia a triangula specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa, DCXVIII p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso mari avulsa, XV in longitudinem freto, in latitudinem autem MD p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc dehiscendi argumento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine Italiae sito. [87] in eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis mare verticosum, ambae clarae saevitia. ipsius triquetrae, ut diximus, promunturium Pelorum vocatur adversus Scyllam vergens in Italiam, Pachynum in Graeciam, CCCCXL ab eo distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam CLXXX intervallo a Mercuri promunturio et a Caralitano Sardiniae CXC. inter se autem promunturia ac latera distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachynum CLXXVI, inde Lilybaeum CC, unde Pelorum CCXLII. [88] coloniae ibi V, urbes aut civitates LXIII. a Peloro mare Ionium ora spectante oppidum Messana civium R., qui Mamertini vocantur, promunturium Drepanum, colonia Tauromenium, quae antea Naxos, flumen Asines, mons Aetna, nocturnis mirus incendiis. crater eius patet ambitu stadia viginti; favilla Tauromenium et Catinam usque pervenit fervens, fragor vero ad Maroneum et Gemellos colles. [89] scopuli tres Cyclopum, portus Vlixis, colonia Catina, flumina Symaethum, Terias. intus Laestrygoni campi. oppida Leontini, Megaris, amnis Pantagies, colonia Syracusae cum fonte Arethusa, quamquam et Temenitis et Archidemia et Magea et Cyane et Milichie fontes in Syracusano potantur agro, portus Naustathmus, flumen Elorum, promunturium Pachynum, a quo . . . fronte Siciliae flumen Hyrminum, oppidum Camarina, fluvius Gelas, oppidum Agragas, quod Agrigentum nostri dixere, [90] Thermae colonia, amnes Achates, Mazara, Hypsa, Selinuus, oppidum Lilybaeum, ab eo promunturium, Drepana, mons Eryx, oppida Panhormum, Soluus, Himera cum fluvio, Cephaloedis, Haluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae et, unde coepimus, Pelorias. [91] intus autem Latinae condicionis Centuripini, Netini, Segestani, stipendiarii Assorini, Aetnenses, Agyrini, Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini, Drepanitani, Ergetini, Echetlienses, Erycini, Entellini, Egguini, Gelani, Galacteni, Halaesini, Hennenses, Hyblenses, Herbitenses, Herbessenses, Herbulenses, Halicuenses, Hadranitani, Imacarenses, Ichanenses, Iaetenses, Mutustratini, Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menaini, Naxi, Noini, Petrini, Paropini, Phintienses, Semelitani, Scherini, Selinunti, Symaethii, Talarenses, Tissienses, Triocalini, Tyracinenses, Zanclaei Messeniorum in Siculo freto sunt.

[92] Insulae in Africam versae Gaulos, Melita a Camarina LXXXVII, a Lilybaeo CXIII, Cossyra, Hieronnesos, Caene, Galata, Lopadusa, Aethusa, quam alii Aegusam scripserunt, Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos Vstica. citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis XXV ferme p. ab Italia septem Aeoliae appellatae, eaedem Liparaeorum, Hephaestiades a Graecis, a nostris Volcaniae, Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit.


  • 119 , ,   ( Columna Regia  , ) rex, ; ,   ρῆγμα , ῥήγνυμι , .
  • 120   .  84.
  • 121   , - . . , , (  59) , , , .
  • 122  . .
  • 123    88 , . Pelorias, Pelorum ().
  • 124  . .
  • 125 []   contraque Paropinos Ustica. . :  91 , (intus).
  • 1327002083 1327002082 1327002081 1327003009 1327003010 1327003011