|  |



III, . 12

: . . 4 (13). . , -, 2010. . 393454.
. . . .
1906 . (ed. C. Mayhoff).

12. (17) 106 , , , . , , ; , ; . ,   []   [] (Supernates et Infernates); ; , ; , ; , ; [, ]   , , , ; .

107[ ]   . [ ]   , , , -133. [ ] , , [] , , [] . [] , , , , , . []   , , , , , , , , , ( ,   ); , .

108 , : , , , . , , , ; , .   , , 134  .

109 [ , ] . , , 135 [], []. 136 [] . . [ ] , . [ , ], . , , . . , [, ] , . ,   ,   .

12. (17) [106] Sequitur regio quarta gentium vel fortissimarum Italiae. in ora Frentanorum a Tiferno flumen Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis. intus Anxani cognomine Frentani, Carecini Supernates et Infernates, Iuanenses. Marrucinorum Teatini. Paelignorum Corfinienses, Superaequani, Sulmonenses. Marsorum Anxatini, Antinates, Fucentes, Lucenses, Marruvini. Albensium Alba ad Fucinum lacum. Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. [107] Vestinorum Angulani, Pennienses, Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates Cismontani. Samnitium, quos Sabellos et Graeci Saunitas dixere, coloniae Bovianum Vetus et alterum cognomine Vndecumanorum, Aufidenates, Aesernini, Fagifulani, Ficolenses, Saepinates, Tereventinates. Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum Deci, Forum Novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini, Trebulani qui cognominantur Mutuesci et qui Suffenates, Tiburtes, Tarinates. [108] in hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni. Gellianus auctor est lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum a Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a Romanis Valerianus. Sabini, ut quidam existimavere, a religione et deum cultu Sebini appellati, Velinos accolunt lacus, roscidis collibus. [109] Nar amnis exhaurit illos sulpureis aquis Tiberim ex his petens, replet e monte Fiscello Avens iuxta Vacunae nemora et Reate in eosdem conditus. at ex alia parte Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tris amoenitate nobiles, qui nomen dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. in agro Reatino Cutiliae lacum, in quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. infra Sabinos Latium est, a latere Picenum, a tergo Vmbria, Appennini iugis Sabinos utrimque vallantibus.


  • 133  , . . - .
  • 134   Sebini Sabini, . σέβας .
  • 135   (.  126).
  • 136   ex alia parte; .
  • 1327002044 1327002043 1327002037 1327003013 1327003014 1327003015

    , .