|  |



. VIII, . 17

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

17. 59 86 , , , , , . , , , : , . 60 , ,   . , , ; , , , . , , , , , .

(22) 61 87, , . , , , , . , , .

, , , 88, , , .

(23) 62 89  , , - , ; . . , , . , , , . , , , , . 63 , ,   , , . , .

(24) 64 , . 90 .     91,    , , 92  .

(25) 65 93 94 95 ,   .

17. [59] Aeque memorandum et de panthera tradit Demetrius physicus: iacentem in media via hominis desiderio repente apparuisse patri cuiusdam Philini, adsectatoris sapientiae; illum pavore coepisse regredi, feram vero circumvolutari non dubie blandientem seseque conflictantem maerore qui etiam in panthera intellegi posset. feta erat, catulis procul in foveam delapsis. [60] primum ergo miserationis fuit non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est.

(22) [61] Haec fidem et Democrito adferunt, qui Thoantem in Arcadia servatum a dracone narrat. nutrierat eum puer dilectum admodum, parensque serpentis naturam et magnitudinem metuens in solitudines tulerat, in quibus circumvento latronum insidiis agnitoque voce subvenit. nam quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta fieri aequius quam ferarum naturae arbitror.

(23) [62] Panthera et tigris macularum varietate prope solae bestiarum spectantur, ceteris unus ac suus cuique generi color est, leonum tantum in Syria niger. pantheris in candido breves macularum oculi. ferunt odore earum mire sollicitari quadripedes cunctas, sed capitis torvitate terreri; quam ob rem occultato eo reliqua dulcedine invitatas corripiunt. sunt qui tradant in armo iis similem lunae esse maculam crescentem in orbem seque cavantem pari modo. [63] nunc varias et pardos, qua mares sunt, appellant in eo omni genere, creberrimo in Africa Syriaque. quidam ab his pantheras candore solo discernunt, nec adhuc aliam differentiam inveni.

(24) [64] Senatus consultum fuit vetus, ne liceret Africanas in Italiam advehere. contra hoc tulit ad populum Cn. Aufidius tribunus plebis permisitque circensium gratia inportare. primus autem Scaurus aedilitate sua varias CL universas misit, dein Pompeius Magnus CCCCX, Divus Augustus CCCCXX. (25) [65] idem Q. Tuberone Paulo Fabio Maximo cos. IIII non. Mai. theatri Marcelli dedicatione tigrim primus omnium Romae ostendit in cavea mansuefactam, Divus vero Claudius simul IIII.


  • 86 II . . .
  • 87 (460371 . . .)  , ( ) . , , . , , .
  • 88 , - ,     , .
  • 89 felis panthera tigris.
  • 90114 . . .
  • 9158 . . .
  • 92 (63 . . .  14 . . .), , 27 . . .  14 . . . .
  • 93   Paullo Fabio Maxumo.
  • 94   13 . . . 11 . . . ( 23 . . .).
  • 954 11 . . .
  • 1327007015 1327004001 1327004008 1327008018 1327008019 1327008020