|  |



. VIII, . 16

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

16. 42 , ; , ; , , ; . , . , - .   . , - 70.

43 < > ; , . , , , , 71. 44 , , , , .

72, , , : , , ; , , ; ,  , . , , . , , , .

45, , 츭 ,   , , . ,   ; ,   . 73, , .

(18) 46, , 74:   ,   : . , , . , , . , , , . , , , , , , . 47 , , . , 75, , , ; . , - : .

(19) 48 ; , , ; , . , . , - , , . , ; ,   , , , , , , .

, , , : , , . 49 , ,   : , . , , , , , : , , , , . . , . , .

50 , , , , , , , ,  , . , , , ; , , , . , , , . 51 , . , , , , , , . , , , . 52 , , , . , . ,   <>; .   , , : , .

(20) 53 , , , 76. 77 , ; 78 , , 79 .

(21) 54 ; . - , , : , , - . , , . , , , , , 80. 55 81  82, , : , , 83. , , 84. , , , , , , , : , , 85.

56 , . , , ; , , , , , . , , , : .

57 : , , . , , : , . , , , , , , . , , , , , , , . , , . 58 , , . , , , , . , cechenotos Dionysou ( ).

, : . , ? , .

16. [42] leoni praecipua generositas tunc, cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit e leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his libido coitus et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes congregantibus se feris. ideo multiformes ibi animalium partus, varie feminis cuiusque generis mares aut vi aut voluptate miscente: unde etiam vulgare Graeciae dictum semper aliquid novi Africam adferre. [43] odore pardi coitum sentit in adultera leo totaque vi consurgit in poenam; idcirco ea culpa flumine abluitur aut longius comitatur. semel autem edi partum, lacerato unguium acie utero in enixu, volgum credidisse video.

[44] Aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna secuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere iussa, omnium quos venatus, aucupia piscatusque alebant quibusque vivaria, armenta, alvaria, piscinae, aviaria in cura erant, ne quid usquam genitum ignoraretur ab eo. quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa praeclara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum cum iis, quae ignoraverat, quaeso ut legentes boni consulant, in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi regum omnium desiderio cura nostra breviter peregrinantes. [45] is ergo tradit leaenam primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis minus, ab uno sterilescere. informes minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres vix ingredi posse nec nisi bimenstres moveri; in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque amnes leones esse, sed longe viribus praestantiores iis quos Africa aut Syria gignant.

(18) [46] Leonum duo genera, compactile et breve crispioribus iubis. hos pavidiores esse quam longos simplicique villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure sublato reddere ut canes. gravem odorem, nec minus halitum. raros in potu vesci alternis diebus, a saturitate interim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida devorare, nec capiente aviditatem alvo coniectis in fauces unguibus extrahere aut si fugiendum in satietate habeant. [47] vitam iis longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas feras vires non suppetant; tunc obsidere Africae urbes, eaque de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri metu poenae similis absterrerentur eadem noxa.

(19) [48] Leoni tantum ex feris clementia in supplices. prostratis parcit et, ubi saevit, in viros potius quam in feminas fremit, in infantes non nisi magna fame. credit Iuba pervenire intellectum ad eos precum; in captivam certe Gaetuliae reducem audivit multorum in silvis impetum esse mitigatum adloquio ausae dicere, se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. varia circa hoc opinio ex ingenio cuiusque vel casu, mulceri alloquiis feras, quippe cum etiam serpentes extrahi cantu cogique in poenam verum falsumne sit, non vita decreverit. [49] leonum animi index cauda, sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. inmota ergo placido, clemens blandienti, quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius in principio terra verberatur, incremento terga ceu quodam incitamento flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere sive ungue inpresso sive dente ater profluit sanguis. iidem satiati innoxii sunt. [50] generositas in periculis maxime deprehenditur, non illo tantum modo, quo spernens tela diu se terrore solo tuetur ac velut cogi testatur cooriturque non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus. illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et venantium urguente vi contemptim restitansque cedit in campis et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur velut abscondente turpitudinem loco. dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. [51] vulneratus observatione mira percussorem novit et in quantalibet multitudine adpetit; eum vero, qui telum quidem miserit, sed non vulneraverit, correptum rotatumque sternit nec vulnerat. cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. [52] cetero dolis carent et suspicione nec limis intuentur oculis aspicique simili modo nolunt. creditum est a moriente humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale tamque saevum animal rotarum orbes circumacti currusque inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit, in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum lascivia simiarum; gustatus deinde sanguis in remedio est.

(20) [53] Leonum simul plurium pugnam Romae princeps dedit Scaevola P. F. in curuli aedilitate, centum autem iubatorum primus omnium L. Sulla, qui postea dictator fuit, in praetura. post eum Pompeius Magnus in circo DC, in iis iubatorum CCCXV, Caesar dictator CCCC.

(21) [54] Capere eos ardui erat quondam operis, foveisque maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis ferae nomine, a pastore Gaetuliae sago contra ingruentis impetum obiecto, quod spectaculum in harenam protinus tralatum est, vix credibili modo torpescente tanta illa feritate quamvis levi iniectu operto capite, ita ut devinciatur non repugnans. videlicet omnis vis constat in oculis, quo minus mirum sit a Lysimacho Alexandri iussu simul incluso strangulatum leonem. [55] iugo subdidit eos primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsaliis campis, non sine ostento quodam temporum, generosos spiritus iugum subire illo prodigio significante. nam quod ita vectus est cum mima Cytheride, super monstra etiam illarum calamitatium fuit. primus autem hominum leonem manu tractare ausus et ostendere mansuefactum Hanno e clarissimis Poenorum traditur damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi libertas ei, cui in tantum cessisset etiam feritas.

[56] Sunt vero et fortuitae eorum quoque clementiae exempla. Mentor Syracusanus in Syria, leone obvio suppliciter volutante, attonitus pavore, cum refugienti undique fera opponeret sese et vestigia lamberet adulanti similis, animadvertit in pede eius tumorem vulnusque. extracto surculo liberavit cruciatu. pictura casum hunc testatur Syracusis. [57] simili modo Elpis Samius natione in Africam delatus nave, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga petit Libero patre invocato, quoniam tum praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est. set neque profugienti, cum potuisset, fera institerat et procumbens ad arborem hiatu, quo terruerat, miserationem quaerebat. os morsu avidiore inhaeserat dentibus cruciabatque inedia, non tantum poena in ipsis eius telis, suspectantem ac velut mutis precibus orantem, dum fortuitis fidens non est contra feram multoque diutius miraculo quam metu cessatum est. [58] degressus tandem evellit praebenti et qua maxime opus esset adcommodanti. traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam venatus adgerendo. qua de causa Libero patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo facto Graeci κεχηνότος Διονύσου appellavere. miremur postea vestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent? cur enim non ad alia iere aut unde medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam feras omnia experiri cogit.


  • 70 (Hist. An. 606 b 20): Aei Libyē ferei ti cainon.
  • 71 (III 108).
  • 72 III , 336323 . . . , , , , , ; , . .
  • 73 ( . ).
  • 74 , , , : Felis leo barbarus, capenis senegalensis ( ); persicus gusuratus ( ).
  • 75, (204122 . . .), , 166 . . . (185129 . . .), . ( ).
  • 76 , , 114 . . . 1 104 . . ., , , .
  • 77 , , 8279 . . . 93 .
  • 78 49, 48 46 . . .
  • 7944 . . .
  • 80 (. 355281 . . .)  , . . : , , , , , .
  • 81 (8230 . . .)  , , ( ) .
  • 82 ( ) 48 . . . .
  • 83 (44 . . .) , . 42 . . . . ; . .
  • 84 Cic. Phil. II 61 sq.; Plutarch. Ant. 9; Dio 45. 28, 12.
  • 85 (V . . .)  I, . .
  • 1327002055 1327007034 1327007035 1327008017 1327008018 1327008019