|  |



. VIII, . 18

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

18. 66 96 , , , , . , , . , ( ), , . , , . , , , , , : .

(26) 67 .   97,  , ,   , . , , 98. ,   ; . 68 , ; , , . . , , , , : . , ; . , : , .

(27) 69 . , , , , , 99; , . , , , .

18. [66] Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi vacuum cubile reperit feta maribus enim subolis cura non est, fertur praeceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas saevit in litore.

(26) [67] Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae; differunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis. [68] velocitas ut equo, sed sua cuique mensura sicuti vires. nec ultra adsuetum procedit spatium nec plus instituto onere recipit. odium adversus equos gerunt naturale. sitim et quadriduo tolerant inplenturque, cum bibendi occasio est, et in praeteritum et in futurum, obturbata proculcatione prius aqua: aliter potu non gaudent. vivunt quinquagenis annis, quaedam et centenis. utrimque rabiem et ipsae sentiunt. castrandi genus etiam feminas, quae bello praeparentur, inventum est: fortiores ita fiunt coitu negato.

(27) [69] Harum aliqua similitudo in duo transfertur animalia. nabun Aethiopes vocant collo similem equo, pedibus et cruribus bovi, camelo capite, albis maculis rutilum colorem distinguentibus, unde appellata camelopardalis, dictatoris Caesaris circensibus ludis primum visa Romae. ex eo subinde cernitur, aspectu magis quam feritate conspicua, quare etiam ovis ferae nomen invenit.


  • 96 (. )  - , , .
  • 97 Camelus dromadarius () Camelus bactrianus ().
  • 98 ,   ( I 419).
  • 99Camelopardalis: .
  • 1327002055 1327007055 1327002056 1327008019 1327008020 1327008021