|  |



. VIII, . 30

: . . III. - : . 53. III. Instrumenta studiorum: 24. , , 2012. . 186227 ( 1141).
. . .
: Pliny. Natural History in 10 vol. (1st ed. 1940) / T. 3. With an English translation by H. Rackham. London, 1947.
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

30. (44) 105 , , 156, ,  . , , . 106 , , , , - , ; , , , ; ; . , , , , , .

(45) 107 157 158, , , . , ; , . , 159.

(46) 108 , 160. . , ; , . , .

(47) 109 161 162, , : . , , , , , ; - , , . , : , .

30. (44) [105] Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus credit, Aristoteles negat. collum ut iuba in continuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit. [106] multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere.

(45) [107] Huius generis coitu leaena Aethiopica parit corocottam, similiter voces imitantem hominum pecorumque. acies ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingivis, dente continuo: ne contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. hominum sermones imitari et mantichoram in Aethiopia auctor est Iuba.

(46) [108] Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum silvestrium multitudinem fundit. mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis aemulos et ideo gravidas custodiunt morsuque natos mares castrant. contra gravidae latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis.

(47) [109] Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente, ob hoc se peti gnari; castoreum id vocant medici. alias animal horrendi morsus arbores iuxta flumina ut ferro caedit, hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint ossa morsus resolvit. cauda piscium his, cetera species lutrae. utrumque aquaticum, utrique mollior pluma pilus.


  • 156. ,   (Hyaena crocuta)  .
  • 157Laena Aethiopica.
  • 158Corocotta: .
  • 159.  75.
  • 160Asinus.
  • 161 .
  • 162 (castor fiber).
  • 1327007049 1327002051 1327002052 1327008031 1327008032 1327008033