|  |



I, . 21

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6

21. (1) , , , ; , , , , , , , . (2) , , , , , , , .

(3) , , , . , ; , , 78. (4) . , 79 , , , , , . (5)   , 80. , , .

(6) , -  , , . ,   81. , .

21. ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum assidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro obnoxio legurm ac poenarum metu civitatem regerent. [2] et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, tum finitumi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas.

[3] lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent. [4] et soli Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse. [5] multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos pontifices vocant, dedicavit. omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni.

[6] ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. cum valida tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas.


  • 78 ( )   .
  • 79 (Fides), (, , , )  . 258 254 . . . (.: . , II, 61). , , . , 466 . . .   Semo Sancus Dius Fidius ( ),  ( ).
  • 80  27 , . ( ) , 27 ( , , ). .
  • 81 ( , II, 17, 27), , 37 39  .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000122 1364000123 1364000124

    , .