|  |



II, . 11

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

11. (1) , , : , , , (2) , , . (3) , , , , . (4) , , , , , , . (5) , , , , , - .

(6) , , , , , . (7) 33 ,   , , . (8) , , 34 ,   (9) - . , , , .73 , ; , , : (10) , , , , . .

11. Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, [2] praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret; [3] brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. [4] hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum. namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos inproviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor gravem se ad maiora vindicem servabat. [5] itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent. [6] et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.

[7] P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare, donec hostis praetereat, inde se obicere, ne sit ad flumen reditus. [8] consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas educit. [9] hique primi apparuere hosti; Herminius ubi tumultum sensit, consurgit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga caedit; dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor: [10] ita caesi in medio praedatores neque ad pugnam viribus pares et ad fugam saeptis omnibus viis. finisque ille tam effuse vagandi Etruscis fuit.


  • 33 .   . , , .
  • 34  ( ).
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000212 1364000213 1364000214

    , .