|  |



II, . 6

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

6. (1) , , , , , . , (2) , , , , , , . , , , , ! (3) , - , , , , . , ; , , , , . (4)   , . , : . (5) , .

, : (6) ,   . , , . (7) ,   , , , : , . , !   , ! (8) , , . , . , : (9) , , , , , , , , . , ; (10) , : ,   : (11) , .69 , ; , , , .

6. his, sicut acta erant, nuntiatis incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum ratus circumire supplex Etruriae urbes; [2] orare maxume Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum e Tuscis, eiusdem sanguinis, extorrem egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos perire sinerent. alios peregre in regnum Romam accitos, se regem, augentem bello Romanum imperium a proximis scelerata coniuratione pulsum. [3] eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris esset. patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos cives velle. ferrent opem, adiuvarent; suas quoque veteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones, agrum ademptum. [4] haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet; pulchrum videbatur suos Romae regnare. [5] ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti Tarquinium.

postquam in agrum Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt: [6] Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. eodem modo primus eques hostium agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum legionibus sequebatur. [7] Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira ille est vir inquit, qui nos extorres expulit patria. ipse en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit. di regum ultores adeste. [8] concitat calcaribus equum atque in ipsum infestum consulem derigit. sensit in se iri Brutus. decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, [9] neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint. [10] simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites superveniunt. ibi varia victoria et velut aequo Marte pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, laeva superata. [11] Veientes, vinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique; Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000207 1364000208 1364000209

, .