|  |



II, . 8

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

8. (1) , , , . 23. (2) 24 , . (3) , , . (4) , - . (5) .   ; , , , .

(6) . , . , . (7) , . , , , , - 25. (8) 26, , ,   , , , , .

(9) .

8. latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem absolverent, sed quae adeo in contrarium verterent, ut popularem etiam facerent. inde cognomen factum Publicolae est. [2] ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum sacrandoque cum bonis capite eius, qui regni occupandi consilia inisset, gratae in vulgus leges fuere. [3] quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum demum comitia collegae subrogando habuit. [4] creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu non sufficientibus iam viribus ad consularia munera obeunda intra paucos dies moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Pulvillus. [5] apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res insignem fecerit consulatum, memoriam intercidisse.

nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes. [6] Valerius Horatiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio sorte evenit; Publicola ad Veientium bellum profectus. [7] aegrius, quam dignum erat, tulere Valeri necessarii dedicationem tam incliti templi Horatio dari. id omnibus modis inpedire conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse. [8] non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum, nec interpretatio est facilis; nihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et dedicat templum.

[9] haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno. inde P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti.


  • 23 ()  . populum colere  , .
  • 24. : X, 9, 36; . , I, 62; II, 53; , 16; , 7.
  • 25 , , . .
  • 26 (, 14), ( ).
  • 1345960890 1345960919 1364000145 1364000209 1364000210 1364000211

    , .