|  |



II, . 22

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7

22. (1) , ; , , , ; , . (2) , . , , ; , 56. . (3) , , ; , (4) , . , : , , . (5) , , . (6) - , , . , : (7) , , , .81 57. , .

22. cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat; nam et Volsci conparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne proelio uno cum Latino Volscoque contenderet. [2] hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos: ita sine certamine inde abductae legiones. [3] nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium; rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis. [4] legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis abstinuit: conprehensos Volscos Romam duxere. ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis. [5] relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reicerent. enimvero tum Latini gaudere facto; [6] pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream Iovi donum in Capitolium mittunt. cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. [7] pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia iungunt. numquam alias ante publice privatimque Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.


  • 56.: II, 16, 9. (. : , III, 48), , 300, , .
  • 57 (hospitium)  , , -, .   . , , , (hospes)  , ( , ). , .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000223 1364000224 1364000225

    , .