|  |



II, . 25

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6

25. (1) , , , . , , , (2) . . (3) , , . , , , , - , , , , , . (4) ; , , ; . , , . (5) , ; . . (6) . 62 , . , 63.

25. proxima inde nocte Volsci discordia Romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri posset, temptant castra. sensere vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad arma; [2] ita frustra id inceptum Volscis fuit; relicum noctis utrimque quieti datum. postero die prima luce Volsci fossis repletis vallum invadunt. [3] iamque ab omni parte munimenta vellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret, clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem avidum certaminis emittit. [4] primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra pavidos egit. mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam pavor expulisset, capta direptaque.

[5] postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant hostes, legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur, captum praedae datum. [6] inde paulum recreatus egens miles. consul cum maxima gloria sua victorem exercitum Romam reducit. decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. his ex senatus consulto data pax, ager ademptus.


  • 62  ; , .
  • 63 (VI, 32, 1), .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000226 1364000227 1364000228

    , .