|  |



II, . 28

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

28. (1) [494 .]. , , , , ,   , . (2) , : , , , , . (3) , , , , ;   , . (4) , ( , ), , , . (5) , , , : , , .

(6) , 68 . , , , , : , ; (7) , , , . (8) , , , , , ; , . (9) , , . , , , .

28. A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. tum vero plebs incerta, quales habitura consules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. [2] eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed de ea tum consulere ordine non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reicerent. [3] profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum fuisse Romae nisi publicum consilium; [4] nunc in mille curias contionesque, cum alia in Esquiliis, alia in Aventino fiant concilia, dispersam et dissipatam esse rem publicam. unum hercule virum id enim plus esse quam consulem, qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse. [5] correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve, quam patribus placeat, acturos, percunctarentur, decernunt, ut dilectum quam acerrimum habeant: otio lascivire plebem.

dimisso senatu consules in tribunal escendunt; [6] citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse; [7] numquam unum militem habituros, ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria civibusque, non pro dominis pugnent. [8] consules, quid mandatum esset a senatu, videbant, sed eorum, qui intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse invidiae suae participem. et apparebat atrox cum plebe certamen. [9] prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere placuit. tum vero ad sellas consulum propere convolavere minimus quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset.


  • 68  , ( ) .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000229 1364000230 1364000231

    , .