|  |



II, . 27

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

.84 27. (1) , , , , , , , . , . (2) , . , , , , , . , ,   , . (3) , ; , . - , . (4) ,   ; , , . (5) , 64. : , , 65, 66, . (6) 67, , , , ,   ,  .

(7) , ; , . (8) , , , , , . (9) - , : , , .

(10) ; , , . : (11) -, , , , - , , ; , , , . (12) , , , .85 , , . , , , , , : . (13) , , , . ,   ,   .

27. fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus expectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere. deinceps et, qui ante nexi fuerant, creditoribus tradebantur et nectebantur alii. [2] quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. concursus ad Servilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant, ut aut referret ad senatum, aut auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus. movebant consulem haec, sed tergiversari res cogebat; [3] adeo in alteram causam non collega solum praeceps erat, sed omnis factio nobilium. ita medium se gerendo nec plebis vitavit odium nec apud patres gratiam iniit. [4] patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes fallacem; brevique apparuit aequasse eum Appii odium. certamen consulibus inciderat, [5] uter dedicaret Mercuri aedem. senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere. [6] populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum ignominiam. [7] saevire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur. [8] desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci debitorem vidissent, undique convolabant. neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque, cum decresset, quisquam obtemperabat. [9] vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant.

super haec timor incessit Sabini belli; [10] dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet et ad id, quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret, ut ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet: [11] non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis vindicem fore. cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa, [12] arripi unum insignem ducem seditionum iussit. ille cum a lictoribus iam traheretur, provocavit; nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aegre victa pertinacia foret consilio magis et auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. [13] crescere inde malum in dies non clamoribus modo apertis, sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis. tandem invisi plebi consules magistrate abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus.


  • 64 15 . , , , . .
  • 65.: . 35 . IV.
  • 66   . .
  • 67  . 300 . . . . .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000228 1364000229 1364000230

    , .