|  |



II, . 37

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

37. (1) . . (2) , , , . (3) : . , , . (4) , , . (5) : , , , . ; ; . (6) , ́ ; , . , , . (7) , , - . .

(8) . , , , , , . , , . (9) , , , ; , , , , , , .

37. ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. ad eos ludos auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit. [2] priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules venit; dicit esse, quae secreto agere de re publica velit. arbitris remotis invitus inquit, [3] quod sequius sit, de meis civibus loquor, non tamen admissum quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant. [4] nimio plus quam vellem nostrorum ingenia sunt mobilia. [5] multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito, sed vestra patientia incolumes simus. magna hic nunc Volscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit. [6] memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. haec nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules, ratus sum. [7] quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictive contagione praesens violer. haec locutus abiit.

[8] consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit; factoque senatus consulto, ut urbe excederent Volsci, praecones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem iuberent. [9] ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo hominum deorumque abactos esse.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000238 1364000239 1364000240

, .