|  |



II, . 39

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

39. (1) , , , , [488 .]. (2) , : , . , , ; , : (3) , , , ; (4) , , , , 87. (5) , , , (6) , ,  , , . (7)   ;   ,  , .

(8) , , : , , . (9) .95 . , , , , , . (10) , , , . (11) : , ; , , , , , , . (12) , . , , , , , .

39. imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius Tullius et Cn. Marcius, exul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. [2] quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Cerceios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque eam urbem Volscis tradidit; [3] inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressurus Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, Mugillam haec Romanis oppida ademit; [4] inde Lavinium recepit; tum deinceps Corbionem, Vitelliam, Trebium, Lavicos, Pedum cepit. [5] postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum custodibus inter populatores missis, [6] qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oreretur. [7] quae profecto orta esset adeo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant, sed externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos infensosque inter se iungebat animos. id modo non conveniebat, [8] quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat.

Sp. Nautius iam et Sex. [9] Furius consules erant. eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. acceperunt relationem patres, [10] postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium oratores. atrox responsum rettulerunt: [11] si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si praeda belli per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum beneficii adnisurum, ut appareat exilio sibi inritatos, non fractos animos esse. [12] iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.


  • 87  ; 346 . . . . , , V . . . . V (29, 3).   , . (?) , , , .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000240 1364000241 1364000242

    , .