|  |



II, . 40

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

40. (1) , , , . , . (2) , , , , , , .

(3) , , , , , , , . (4) - , . ,  ,  , . (5) , , , : , , , ? (6) , , ? (7) , ? , , , ? : , , ? (8) ,   ,   ! , ,   , .96 ; (9) , , , , , . , , , . (10) , .

, , (11)  , -. , , , ,   , , .   : (12) 88.

, , . (13)     ,   . , .

(14) [487 .]. ,   , . , .

40. tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunt. id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum convenit; [2] pervicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia duos parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent, et, quoniam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderent.

[3] ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens mulierum agmen, primo, ut qui nec publica maiestate in legatis nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat. [4] dein familiarium quidam, qui insignem maestitia inter ceteras cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, nisi me frustrantur inquit oculi, mater tibi coniunxque et liberi adsunt. [5] Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus versa sine, priusquam complexum accipio, sciam inquit, ad hostem an ad filium venerim, captiva materne in castris tuis sim. [6] in hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exulem te, deinde hostem viderem? potuisti populari hanc terram, quae te genuit atque aluit? [7] non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras ingredienti fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit, succurrit intra illa moenia domus ac penates mei sunt, [8] mater, coniunx liberique? ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec mihi miserius possum nec, ut sim miserrima, diu futura sum; [9] de his videris, quos, si pergis, aut inmatura mors aut longa servitus manet. uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab omni turba mulierum ortus et conploratio sui patriaeque fregere tandem virum. [10] complexus inde suos dimittit; ipse retro ab urbe castra movit. abductis deinde legionibus ex agro Romano invidia rei oppressum perisse tradunt alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio; [11] refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, multo miserius seni exilium esse. non inviderunt laude sua mulieribus viri Romani adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur, [12] monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum dedicatumque est.

rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in agrum Romanum, sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem. [13] hinc ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.

[14] consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquilio Hernici nam ii quoque in armis erant provincia evenit. eo anno Hernici devicti; cum Volscis aequo Marte discessum est.


  • 88  . , ; . , , 67  . .
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000241 1364000242 1364000243

    , .