|  |



II, . 49

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

49. (1) . : , , . (2)   ,   , , . , . (3) , , ; , . , , . (4) , , , , , . (5) 103:   , , ; , , . (6) , , ;   , , , . (7) , , , , , , . (8) . 104 105. .

(9) .105 [478 .]. , , , ; , , . (10)   , , , , , . , : (11) , , 106 , . (12) , 107, , ; , .

49. Manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus ferunt: familiam unam subisse civitatis onus,Veiens bellum in privatam curam, in privata arma versum. si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, [2] deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse. Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant, conveniunt. [3] consul paludatus egrediens in vestibulo gentem omnem suam instructo agmine videt; acceptus in medium signa ferri iubet. numquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione hominum per urbem incessit: [4] sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem minitantes. [5] sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec spem nec curam, sed inmensa omnia volventium animo, alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione stupens. [6] ire fortes, ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere; consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. [7] praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur, ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. [8] in cassum missae preces. infelici via, dextro Iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt. is opportunus visus locus communiendo praesidio.

L. Aemilius inde et C. Servilius consules facti. [9] et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione, qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium vagantes per utrumque finem fecere. [10] intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae comminus cum Etruscis dimicant acie. quamquam vix derigendi aciem spatium Veientibus fuit; [11] adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum ala non pugnae modo incipiendae, sed consistendi ademit locum. [12] ita fusi retro ad saxa rubra ibi castra habebant pacem supplices petunt; cuius impetratae ab insita animis levitate ante deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.


  • 103 (IX, 15) (450L.), . , (   ., : , VII, 202: 300 3900 ).
  • 104 .
  • 105  , .
  • 106  300 .
  • 107 (Rubra Saxa)  , . , , , .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000250 1364000251 1364000252

    , .