|  |



II, . 52

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8

52. (1) : , .107 , , , , . (2) , , . (3)   , , , . , , . , , , . (4) , , - , . (5) , , : , 110. . , , , .

(6) , , ,   [475 .], ,  ; , , . (7) . , , ,   : , , , , , , , , 111. (8)   , ; -   .

52. urbi cum pace laxior etiam annona rediit et advecto ex Campania frumento et, postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. [2] ex copia deinde otioque lascivire rursus animi et pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. [3] tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege; in resistentes incitare patres nec in universos modo, sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud procul inde stativa consul habuisset; [4] ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset. [5] in multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duo milia aeris damnato multam dixerunt. ea in caput vertit. negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo absumptum esse.

[6] alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. [7] et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. sed fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo, sed plebem oratione feroci refutando exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum saeviret, magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit. iuvit et Verginius collega, [8] testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianum adeo mutaverant animi profuit iudicium.


  • 110 , V . . . ( ). 454 . . . 10 100 (  ).  . : III, 31, 6; IV, 41, 10; V, 29, 7; V, 32, 9.
  • 111. : II, 32, 5  33, 5; . 7475.
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000253 1364000254 1364000255

    , .