|  |



II, . 53

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6

53. (1) ; , . , , , , , , , , (2) , . ; ,  . , , . (3) ; , , .108 , , , . , .

(4) , . , , , (5) . ; , , , . (6) , .

53. certamina domi finita; Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum intulerat, caperetur. [2] intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Veis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. [3] paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos fundit fugatque; eademque hora duo exercitus, duae potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.

[4] dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris exuerunt; [5] ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere. [6] nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos est, nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.

1260010231 1260010232 1260010235 1364000254 1364000255 1364000256

, .