|  |



II, . 57

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4

57. (1) ,   . (2) , . , , , , . (3) , , : , ,   , , , . (4) , , , , ,   ; , . , , . .

57. aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. [2] dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. ubi cum timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset. [3] ab Appio petitur, ut tantam consularem maiestatem esse vellet, quanta esse in concordi civitate posset. dum tribuni consulesque ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in manu sit, quam ut incolumis sit, quaeri. [4] Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli deesse; graviores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae sint. victus tamen patrum consensu quievit. lex silentio perfertur.

1327002012 1327002013 1327002021 1364000258 1364000259 1364000260

, .