|  |



II, . 58

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

58. (1) ; (2) ,   : , , , , .

(3) . , , , . (4) , . , , .112 . (5) , . ? ? , , , , ? (6) . , . (7) , , , ; , . , ; , ; (8)   ;   , . (9) , , , , , , .

58. tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. [2] nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L. Mecilium.

[3] Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum. vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet; conpositis deinde rebus castra retro movere. [4] Ap. Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi provincia evenit. eadem in militia saevitia Appi, quae domi, esse, liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat. [5] odisse plebem plus quam paterno odio: se victum ab ea, se unico consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores inpedierint consules. [6] haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat. nec ulla vi domari poterat; tantum certamen animis inbiberant. [7] segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat; si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; [8] praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem execrari, ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. [9] omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere, a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei cavillans interdum et Volerones vocare.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000259 1364000260 1364000261

, .