|  |



III, . 16

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6

16. (1) . , , , , (2) , , , , , . (3) , : , , . , . (4) , : , , , , . (5) , - . , , , , ; , , , .

(6) , , . , , , .

16. dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium esset timere, et, [2] cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque legiones ex composite adessent, tum aeterni hostes, Volsci et Aequi, non ad populandos, ut ante, fines sed ad urbem ut ex parte captam venirent. [3] multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat tutum; [4] vixque concordia sisti videbatur posse. tantum superantibus aliis ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens tum quiesse peregrino terrore sopitum videbatur. [5] at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent; patriciorum hospites clientesque si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint silentio abituros. [6] concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis. senatum interim consules habent alio se maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000317 1364000318 1364000319

, .