|  |



III, . 15

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

15. (1) , , . [460 .] .   . (2) , , : , ; (3) ; , .

(4) , , 28. (5) , 29, , . (6) , , ; . ! !  . (7) ,     , - , - , , .130 . , , , , . (8) , , , , . , , , , . (9) , . : - 30, ; , , , , 31 .

15. accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius Appi filius et P. Valerius Publicola. nihil] novi novus annus attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem tenebat. [2] quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendebant ut plebi suspectos eos criminando facerent: [3] coniurationem factam; Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus patrum ut iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque eadem civitatis esset quae ante Sacrum montem occupatum fuerat. [4] et a Volscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud novum malum necopinato exortum. [5] exsules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere. [6] confestim in arce facta caedes eorum qui coniurare et simul capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites pavore in forum devolant. alternae voces ad arma! et hostes in urbe sunt audiebantur. [7] consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset. sedabant tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et consternata multitudo regi imperio. [8] dant tamen arma, non volgo, tantum ut incerto hoste praesidium satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis incertique qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere. lux deinde aperuit bellum ducemque belli. [9] servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat: se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret. id malle populo Romano auctore fieri: si ibi spes non sit, se Volscos et Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.


  • 28 (63 . . .) , . , , . , (.: III, 18, 2; 29, 6; . : I, 49, 9), III . . .
  • 29 .
  • 30.: . , 35, 5.
  • 31.: . , 26, 5.
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000316 1364000317 1364000318

    , .