|  |



III, . 17

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

17. (1) , , , , 32, , 33. (2) , ?  .  ? , , , ! , ? (3) : , .131 , , , . , , 34, , . (4) , , -, ?   , , , , , . (5) , , , , , , ? (6) , , , !35 , , , ! , , , , , ! (7) , . , , , , , ,   . (8) - , : , , , - 36.

(9) , . , . , , , . (10) , , , , , : (11) , , , , , , 37 . (12) , , , .

17. postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum est, P. Valerius collega senatum retinente se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit. [2] quid hoc rei est inquit, tribuni? Ap. Herdonii ductu et auspicio rem publicam eversuri estis? tam felix vobis corrumpendis fuit qui servitia non commovit auctor? cum hostes supra caput sint, discedi ab armis legesque ferri placet? [3] inde ad multitudinem oratione versa: si vos urbis, Quirites, si vestri nulla cura tangit, at vos veremini deos vestros ab hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, Iuno regina et Minerva, alii di deaeque obsidentur; castra servorum publicos vestros penates tenent; [4] haec vobis forma sanae civitatis videtur? tantum hostium non solum intra muros est sed in arce supra forum curiamque; comitia interim in foro sunt, senatus in curia est; velut cum otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites suffragium ineunt. [5] non quidquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac pacare augustissimam illam domum Iovis optimi maximi decuit? [6] Romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem Sabinis auro captam recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi viam, quam tu dux, quam tuus ingressus exercitus est! primus en ego consul, quantum mortalis deum possum, te ac tua vestigia sequar. [7] ultimum orationis fuit: se arma capere, vocare omnes Quirites ad arma. si qui impediat, iam se consularis imperii, iam tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum. [8] iuberent tribuni, quoniam in Ap. Herdonium vetarent, in P. Valerium consulem sumi arma; ausurum se in tribunis, quod princeps familiae suae ausus in regibus esset. [9] vim ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem Romanam hostibus fore. nec lex tamen ferri nec ire in Capitolium consul potuit. nox certamina coepta oppressit. tribuni cessere nocti, timentes consulum arma. [10] amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere, admonere ut viderent in quod discrimen rem publicam adducerent: [11] non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos privatosque hostibus dedi. [12] dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consules interim, ne Sabini neve Veiens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.


  • 32.: . , 36, 2 32, 1.
  • 33.: . 114 . II.
  • 34, , .
  • 35.: I, 11, 6, 12, 10.
  • 36 , (I, 58, 6), (II, 8, 1).
  • 37   - ;   - .   .
  • 1260010231 1260010232 1260010235 1364000318 1364000319 1364000320

    , .