|  |



III, . 27

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

27. (1) , , , . (2) , , . (3) , , , ; (4) , .140 , -, . , , . (5) , . (6) , ,   , , . : ! (7) , . ; , , . (8) , ! , !  , . , , , .

27. postero die dictator cum ante lucem in forum venisset, magistrum equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen primus longe Romanae iuventutis habitus esset. [2] cum magistro equitum in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere. [3] tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio in campo adessent; [4] quibus aetas ad militandum gravior esset, vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria coquere iussit. [5] sic iuventus discurrit ad vallum petendum. sumpsere unde cuique proximum fuit; prohibitus nemo est; impigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. [6] inde composite agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites ducit. in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat adhortationes erant: [7] adderent gradum; maturato opus esse ut nocte ad hostem perveniri posset; consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse; puncto saepe temporis maximarum rerum momenta verti. [8] adcelera signifer! sequere miles! inter se quoque gratificantes ducibus clamabant. media note in Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse, signa constituunt.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000328 1364000329 1364000330

, .