|  |



III, . 29

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

29. (1)     , (2) : , , , , . (3) , , , . . , , , , , , .

(4) , , , , . , , . (5) , , , 57.

(6) 58. , : . 59. (7) , . , . (8) . , , . , . (9) , , , - . .

29. castris hostium receptis plenis omnium rerum nudos enim emiserat praedam omnem suo tantum militi dedit; [2] consularem exercitum ipsumque consulem increpans, carebis inquit praedae parte, miles, ex eo hoste cui prope praedae fuisti; et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris. [3] ita se Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet. sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat ut beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum patronum salutaverit. [4] Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit. ducti ante currum hostium duces, militaria signa praelata, secutus exercitus praeda onustus. [5] epulae instructae dicuntur fuisse ante omnium domus, epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis comisantium modo currum secuti sunt. [6] eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis civitas data est. confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M. Volsci, falsi testis, tenuissent. ea ne impedirent tribuni dictatoris obstitit metus. [7] Volscius damnatus Lanuvium in exsilium abiit. Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se abdicavit. per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregie pugnat; ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius successor in Algidum missus. [8] extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed quia duo exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum patres tenuere; plebes vicit ut quintum eosdem tribunos crearet. [9] lupos visos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id prodigium lustratum Capitolium esse. haec eo anno gesta.


  • 57.: . 17 . II.
  • 58 , . .
  • 59  , 70  , . . .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000330 1364000331 1364000332

    , .