|  |



III, . 30

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

.142 30. (1) . [457 .] , , . (2) , , , , , , , . (3) . ,   , (4) , : . (5) , ,   60  . (6) , . , , , , . (7) , , 61. (8) , , . , , , , , , , . , .

30. sequuntur consules Q. Minucius M. Horatius Pulvillus. cuius initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex faciebat; [2] ulteriusque ventum foret adeo exarserant animis ni velut dedita opera nocturno impetu Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum esset. [3] senatum consules vocant; iubentur subitarium scribere exercitum atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine nova de dilectu contentio orta; [4] vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire. [5] is metus perculit ut scribi militem tribuni sinerent, non sine pactione tamen ut quoniam ipsi quinquennium elusi essent parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. [6] expressit hoc necessitas patribus; id modo excepere ne postea eosdem tribunos viderent. tribunicia comitia, ne id quoque post bellum ut cetera vanum esset, extemplo habita. [7] tricensimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt, bini ex singulis classibus, itaque cautum est ut postea crearentur. [8] dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non invenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat; multos mortalis occidit; fugat hostem non ex Algido modo, sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium.


  • 60. . .
  • 61 449 . . . (. . , ), 457 . . ., . . : . 75 . II.
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000331 1364000332 1364000333

    , .