|  |



III, . 28

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

28. (1) , , - , , , , , . . (2) , , , , , . . (3) . , , , ,   . (4) , , . (5) , , , : , . (6) . , , . (7) , , , , , , , . (8) , . , , . , . (9) ; .141 , , . , : (10) , . - , , , , , . (11) , , , . .

28. ibi dictator quantum nocte prospici poterat equo circumvectus contemplatusque qui tractus castrorum quaeque forma esset, tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant, militem cum armis valloque redire in ordines suos. facta quae imperavit. [2] tum, quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere iubet, clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere vallum. [3] edito imperio signum secutum est. iussa miles exsequitur; clamor hostes circumsonat; superat inde castra hostium et in castra consulis venit; [4] alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit. Romani civilem esse clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex stationibus ac vigiliis territant hostem. [5] consul differendum negat; illo clamore non adventum modo significari, sed rem ab suis coeptam; mirumque esse ni iam exteriore parte castra hostium oppugnentur. [6] itaque arma suos capere et se subsequi iubet. nocte initum proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab ea quoque parte rem in discrimine esse. [7] iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant cum ab interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam noctem operi dedere; pugnatumque cum consule ad lucem est. [8] luce prima iam circumvallati ab dictatore erant et vix adversus unum exercitum pugnam sustinebant. tum a Quinctiano exercitu, qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum. hic instabat nova pugna: illa nihil remiserat prior. [9] tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam ponerent, ut inermes se inde abire sinerent Ab consule ad dictatorem ire iussi; is ignominiam infensus addidit; [10] Gracchum Cloelium ducem principesque alios vinctos ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi. sanguinis se Aequorum non egere; licere abire; sed, ut exprimatur tandem confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum abituros. [11] tribus hastis iugum fit humi fixis duabus superque eas transversa una deligata. sub hoc iugum dictator Aequos misit.

1260010107 1260010108 1260010109 1364000329 1364000330 1364000331

, .