|  |



IV, . 22

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7

22. (1) . , . (2) . . , , , . (3) , , , . (4) , , , , , , , , , . (5) ,     , , (6) , , , .

(7) 65, .

22. Dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse iubet. quibuscumque vires suppetebant ad arma ferenda praesto fuere. [2] signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem. quae cum agerentur, hostes in loca altiora concessere. eo dictator agmine infesto subit, nec procul Nomento signis conlatis fudit Etruscas legiones; compulit inde in urbem Fidenas valloque circumdedit; [3] sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque in obsidione vis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis sed copiae quoque abunde ex ante convecto sufficiebat. [4] ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis propter propinquitatem notis ab aversa parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit. [5] ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes avertebat, [6] donec perfosso monte erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit.

[7] eo anno C. Furius Paculus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio probaverunt, ibique primum census populi est actus.


  • 65 (Villa publica) 435 . . . , . Villa publica , (194 34 . . .), . .
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364000423 1364000424 1364000425