|  |



II, . 47

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

47. (1) , , , . (2) , , , , , ; , , , , , , , (3) , 101, , , , , . , (4) , . .

, , , . (5) ; , , , , 102, , , , , . (6) , , . , . , , , . (7) , : , , . (8) ; ; , , , , . (9) , ,   .

.103 , . (10) , , , ; - . , , - , , , . (11) ; , .   ; , , . (12) , : ,   , . , , .

47. proelio ex parte una restituto nihilo segnius in cornu altero Cn. Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est versata. [2] nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut fusos agentem hostis et inpigre milites secuti sunt et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere; [3] cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset. [4] Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. duorum consulum cognita ora accendunt militum animos. simul et vanior iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda. [5] in quae haud magno certamine impetu facto, dum praedae magis quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis, quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renovant.

[6] et Manlius consul revectus in castra ad omnes portas milite opposito hostibus viam clauserat. ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit. nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit. [7] prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde vis nequit. consul mortifero vulnere ictus cadit, fusique circa omnes. [8] Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema ventum foret, ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus viam. [9] ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem. ibi iterum caesi fusique passim. victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus.

[10] itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile passurum respondit; se, familia funesta Q. Fabi fratris morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico privatoque deformem luctu lauream non accepturum. [11] omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior redit. funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem earum ferret. [12] neque inmemor eius, quod initio consulatus inbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus. Fabiis plurimi dati nec alibi maiore cura habiti. inde populares iam esse Fabii nec hoc ulla re nisi salubri rei publicae arte.


  • 101  ( 30 ) .
  • 102  ( ), . .
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000248 1364000249 1364000250

    , .