|  |



IV, . 24

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

24. (1) , . (2) , , , , , (3) , ( ), , , , , , , .

(4) , , , . , . ,   . (5) , , , , , , 67. (6) ; ,  ,  , , ! (7) , , , . (8) , , , 68. , , , .198 , , , , , , , ; (9) , , , , .

24. ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit. [2] itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia, iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exsequi nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram communicati non sint, [3] tum dictator, ne nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid operis edere quod monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate offensus. [4] contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia praestanda deos immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum; maximam autem eius custodiam esse si magna imperia diuturna non essent et temporis modus imponeretur quibus iuris imponi non posset; [5] alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram; grave esse iisdem per tot annos magna parte vitae obnoxios vivere; se legem laturum, ne plus quam annua ac semestris censura esset. [6] consensu ingenti populi legem postero die pertulit et ut re ipsa inquit sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico. [7] deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus. censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. [8] quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus fore cerneret quam censuram gesturum: [9] populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.


  • 67, , . . . 18 . (   ).
  • 68  . , , , , . .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000425 1364000426 1364000427

    , .