|  |



IV, . 23

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6

23. (1) , , [434 .]:   ,   . (2) . , , , , . (3) .197 , . , , .

(4)   , , , , , . (5) , , 66, , , . (6) , , , .

23. eosdem consules insequenti anno refectos, Iulium tertium, Verginium iterum, apud Macrum Licinium invenio: [2] Valerius Antias atque Q. Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptoribus antiquis dissimulat. [3] Licinio libros haud dubie sequi linteos placet: Tubero incertus veri est. sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto positum.

[4] trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant. [5] igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis impetrassent ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu imminente senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum dici iussit. [6] Ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam proximo conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria periculi quam ab duobus populis fuerat.


  • 66  .: . 40 . I. (, ).   (). , ( -). ( , V, 46) . (I . . .) (, V, 2, 4) vertere (, ), .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000424 1364000425 1364000426

    , .