|  |



IV, . 25

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

25. (1) , , , , . (2)     :   , , . (3) [433 .] . 69. - , ; (4) , ,   , .     , , , , , . , (5)   , .

(6) [432 .] . (7) , , . (8) ,   , .

(9) , , , , : (10) , : , . (11) , , : ; , , , . (12) : , , . .199 , , , , , . (13) , , , , . , . (14) , , , 70. . , .

25. tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere tandem ut tribuni militum consulari potestate crearentur. [2] victoriae praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus M. Folius L. Sergius Fidenas. [3] pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini pro valetudine populi vota est. multa duumviri ex libris placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa fecere; [4] magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta. famem quoque ex pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere. [5] consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius Medullinus Sp. Postumius Albus.

[6] eo anno vis morbi levata neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum fuit. [7] consilia ad movenda bella in Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata. [8] ibi prolatae in annum res, decretoque cautum ne quod ante concilium fieret, nequiquam Veiente populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere Veiis fortunam.

[9] interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes spei maioris honoris dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum plebis; [10] ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum honorem aditus fuerit. [11] multum providisse suos maiores, qui caverint ne cui patricio plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni. [12] alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat, memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque adscituram. [13] placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva nunc res et vix serio agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. [14] vicere tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera essent, senatus consultum factum est ut consularia comitia haberentur.


  • 69 431 . . . . (.: . 107  . III). .
  • 70 (   ) , , IV . . . , , . ( , . . , . candidus  ). , , , , , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364000426 1364000427 1364000428