|  |



IV, . 33

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

33. (1) , , : (2) , , , - . (3) , , , , , : (4) , , , , ? ? , , , , ? (5) , , , , . , . (6) . , .206 , . (7) , -: , , , , . (8) . , , . , , , , . (9) , : , ; , . (10) , , , , , , , , . (11) , , , : ,   . . (12) , ,   .

33. concusserat primo statim congressu hostem, cum repente patefactis Fidenarum portis nova erumpit acies inaudita ante id tempus invisitataque. [2] ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit. [3] tum dictator magistro equitum equitibusque, tum ex montibus Quinctio accito proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque voce [4] Fumone victi inquit, velut examen apum loco vestro exacti inermi cedetis hosti? non ferro exstinguetis ignes? non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis pugnandum est, ereptas ultro inferetis? [5] agite, nominis Romani ac virtutis patrum vestraeque memores vertite incendium hoc in hostium urbem et suis flammis delete Fidenas, quas vestris beneficiis placare non potuistis. legatorum hoc vos vestrorum colonorumque sanguis vastatique fines monent. [6] ad imperium dictatoris mota cuncta acies. faces partim emissae excipiuntur, partim vi eripiuntur: utraque acies armatur igni. [7] magister equitum et ipse novat pugnam equestrem. frenos ut detrahant equis imperat et ipse princeps calcaribus subditis evectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in hostem. [8] pulvis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum equorumque aufert. ea, quae militem terruerat species nihil terruit equos. ruinae igitur similem stragem eques quacumque pervaserat dedit. [9] clamor deinde accidit novus; qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius signa. [10] cum duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent neque in castra retro neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem passim liberis frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt. [11] infert pavidos fuga in mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam compulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et volnera et pavor degravant; pauci ex multis tranant. alterum agmen fertur per castra in urbem. [12] eodem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo proelio advenerat.

1327009033 1327009047 1327009060 1364000434 1364000435 1364000436

, .