|  |



IV, . 34

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7

34. (1) , , , . (2) , , , , , , , , , , , , . (3) , , , . , . (4) - , , ,  ; . , , (5) , , , , .

(6) ,   , , .207 , , (7) , ́, , , , .

34. hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. [2] quod ubi dictator conspexit iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat, cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit. [3] nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur. [4] urbs castraque diripiuntur. postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis, et quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona venundatis exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit; [5] iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde abdicat die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in bello trepidisque rebus acceperat. [6] classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec nunc lato satis ad hoc amne et tum aliquanto, [7] ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit, celebrantes navalis victoriae vanum titulum appetivere.

1260010109 1260010110 1260010111 1364000435 1364000436 1364000437

, .