|  |



IV, . 43

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

43. (1) [421 .], , , , . (2) , , , . , , , 97.

(3) , , , , , - 98. (4)   , , .213   , , ,     . (5) , , , , , , , . (6) , , ;   . (7) - , ,   ,      .

(8) ́ [420 .] , , , , (9) , , , , , , , . (10) , , , , , ? , , ? ? (11) , . , , , : (12) , , .

43. proximo anno Num. Fabio Vibulano T. Quinctio Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabii, cui sorte ea provincia evenerat, nihil dignum memoratu actum. [2] cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga funduntur haud magno consulis decore. itaque triumphus negatus, ceterum ob Sempronianae cladis levatam ignominiam ut ovans urbem intraret concessum est.

[3] quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero. [4] quam rem praeter duos urbanos ut crearentur alii quaestores duo qui consulibus ad ministeria belli praesto essent a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt ut pars quaestorum nam ad id tempus patricii creati erant ex plebe fieret. [5] adversus quam actionem primo et consules et patres summa ope adnisi sunt; concedendo deinde ut, quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt. [6] excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt. propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet, neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, [7] res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum nam coire patricios tribuni prohibebant sine certamine ingenti, redit. [8] cum pars maior insequentis anni per novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregem interpellantibus, [9] ne senatus consultum de comitiis consularibus faceret, postremo L. Papirius Mugillanus proditus interrex castigando nunc patres, nunc tribunos plebi desertam omissamque ab hominibus rem publicam, deorum providentia curaque exceptam memorabat Veientibus indutiis et cunctatione Aequorum stare. [10] unde si quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere rem publicam opprimi? non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? An bello intestino bellum externum propulsaturos? [11] quae si in unum conveniant, vix deorum opibus quin obruatur Romana res resisti posse. quin illi remittendo de summa quisque iuris mediis consiliis copularent concordiam, [12] patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo quo minus quattuor quaestores promisce de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent?


  • 97  .: . 20 . III.
  • 98 ( ) . : .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000444 1364000445 1364000446

    , .