|  |



IV, . 44

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

44. (1) . : , , . (2) , , , , , , , , : , , .214 . (3) ,   , , . (4) ? , , , . , ? (5) , ,   , ? , , - , , . , , , . (6) , , , , , , . (7) ,   , ,  , , , , . (8) , , . (9) , : , , , , , , . (10) , , , , , .

(11) , . (12) 99, , , . , , 100.

(13) , [419 .].

44. tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium L. Furius Medullinus iterum M. Manlius A. Sempronius Atratinus. [2] hoc tribuno comitia quaestorum habente petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. pompili, nec potestas nec suffragatio horum valuit quin quorum patres avosque consules viderant eos nobilitate praeferrent. [3] furere omnes tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum accensi. quidnam id rei esset? [4] non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denique ius usurpandi libidine, cum liceat quod ante non licuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum! [5] non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis sacrosanctae ad auxilium libertatis creatae. fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius iniuria queri suos honore deiectos. [6] itaque cum in ipsum et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem dixere. [7] subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum. [8] adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam publicae deesse; [9] stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura in trium gratiam tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem aut quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. [10] nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta, nequiquam omnia expertis patribus ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur.

[11] eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius quam virginem decet parum abhorrens. [12] eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur.

[13] insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum P. Lucretium Tricipitinum Sp. Nautium Rutulum,


  • 99 , : non liquet ( ), . . . (, II . . .).  .: . 23 . I.
  • 100  .: . 28 . II.
  • 1344010004 1364000321 1327009047 1364000445 1364000446 1364000447

    , .