|  |



IV, . 47

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

47. (1) , . (2) , , , 104. (3) , , , , . , . (4) , , , , , , (5) , , . (6) , , .217 ;   , ,  . (7) 105.

, , ( ) (8) ,     , . ,   - .

47. transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos quae in Romanis ducibus fuerat. [2] itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit. [3] tantus ardor ad dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint, victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit quam proelium fuerat. [4] captis direptisque castris cum praedam dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse, [5] postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum est. [6] Dictator exercitu victore Romam reducto die octavo quam creatus erat magistratu se abdicavit; et opportune senatus priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione inlata de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam Labicos deducendam. [7] coloni ab urbe mille et quingenti missi bina iugera acceperunt.

captis Labicis deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa Menenio Lanato et C. Servilio Structo et P. Lucretio Tricipitino, [8] iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso, et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium, et duobus iterum, M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio Rutulo biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.


  • 104.: III, 70, 10. . : , II, 8, 8.
  • 105, , ( ), , . (. . , ) . , (, ) . , , , . ., . , .
  • 1327009033 1327009047 1327009060 1364000448 1364000449 1364000450

    , .