|  |



IV, . 50

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

50. (1) , : ?! (2) , , , , , , (3) , : , , , . (4) . , , , .220 113, , , , , . (5) , , , . (6) , , . (7) , , , - , , , , , . (8) , , , .

50. perlata haec vox Postumi ad milites multo in castris maiorem indignationem movit: praedaene interceptorem fraudatoremque etiam malum minari militibus? [2] itaque cum fremitus aperte esset, et quaestor P. Sestius eadem violentia coerceri putaret seditionem posse qua mota erat, misso ad vociferantem quendam militem lictore cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit, insuper increpante qui volneraverat, [3] habere quaestorem quod imperator esset militibus minatus. [4] ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. postremo cum modum irae nullum faceret, ad vociferationem eorum quos necari sub crate iusserat concursu facto, ipse ad interpellantes poenam vecors de tribunali decurrit. [5] ibi cum submoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur. [6] quod tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant. [7] sed ea contentio ex certamine alio pendebat, quod cura incesserat patres ne metu quaestionum plebs iraque tribunos militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope ut consules crearentur. [8] cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. victoria deinde penes patres fuit.


  • 113. . . .: I, 51, 9.
  • 1327002023 1327002031 1327002032 1364000451 1364000452 1364000453

    , .