|  |



IV, . 48

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.

48. (1)   . (2)   , 106 107, (3) , , , , , 108 -, , (4) , . , , (5) , , , , (6) , , : 109 , , ,   . (7) 110, , . (8) : , - , , , (9) , . (10) , , , , . , . (11) ,     . (12) .218 , , , , , , (13) , . , , . (14) , , , , . (15) : . , , , , , . . (16) , , , , , .

48. turbatores volgi erant Sp. Maecilius quartum et M. Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. [2] ei cum rogationem promulgassent ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scito publicarentur fortunae [3] nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset praeterquam plebs habebat, [4] atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen. nec tribuni militum nunc in senatu, nunc conciliis privatis principum cogendis viam consilii inveniebant, [5] cum Ap. Claudius, nepos eius qui decemvir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio, [6] dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium ostendisse patribus viam unam dissolvendae tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem. [7] facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio. [8] pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, [9] haud gravate adclinaturos se ad causam senatus, per quam cum universo ordini, tum primoribus se patrum concilient. [10] adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpe Claudia conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent. [11] misso senatu prensantur ab principibus tribuni. suadendo monendo pollicendoque, gratum id singulis privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem comparavere. [12] posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, [13] eae orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio; in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum inopem, confugere; [14] praeclarum ipsis potestatique esse non ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam ad resistendum improbis collegis. [15] fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus curiae tribuni appellarentur. tum silentio facto ii qui praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. gratiae intercessoribus ab senatu actae. [16] latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.


  • 106.: . 90 92 . III.
  • 107 , ( ) , (nobiles). , , , .
  • 108, ( 205 . . .).
  • 109  .
  • 110. (homo novus), . . , ( ) .   , ( ).
  • 1344010004 1364000321 1327009047 1364000449 1364000450 1364000451

    , .