|  |



IV, . 49

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.

49. (1) [415 .], , , . (2) , , 111, , - . (3) , , 112. (4) - , , . (5) , , , , , . (6) , , , , , , .

(7) [414 .] , . , , . (8) , , , . (9) , .219 . , : , , . (10) , , , , , . (11) , , - , , , , , , , , , , : , ! , . (12) , , , , , , , , . (13) , , : (14) , , , ! , , , , ? (15) , . ? , , ? (16) , , . ? , , , , , , .

49. duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius Cossus C. Valerius Potitus Q. Quinctius Cincinnatus Num. Fabius Vibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt, [2] ni Veiens bellum religio principum distulisset, quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis villarum vastavit. [3] simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis populo, praesidium ferre. [4] excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant novisque colonis bellum inlatum. [5] quam noxam cum se consensu omnium Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis ne memorabili quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. [6] temptatum ab L. Decio tribuno plebis, ut rogationem ferret qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebi scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt, discussum est.

[7] bolis insequente anno receptis Aequi coloniaque eo deducta novis viribus oppidum firmarunt, tribunis militum Romae consulari potestate Cn. Cornelio Cosso L. Valerio Potito Q. Fabio Vibulano iterum M. Postumio Regillensi. [8] huic bellum adversus Aequos permissum est, pravae mentis homini, quam tamen victoria magis quam bellum ostendit. [9] nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas cum levibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit. deinde ab hostibus in cives certamen vertit et cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem mutavit. [10] eam magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae fuerit. [11] auxit eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni laturum se dicenti dignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse malum quidem militibus meis inquit, nisi quieverint. quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit. [12] et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universe ordini essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in disceptationem trahebat. [13] tum vero secundum tam saevum atque inhumanum dictum auditis inquit, Quirites, sicut servis malum minantem militibus? [14] tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur quam qui vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus tam crudeles superbosque adversarios depugnant? [15] incipite deinde mirari cur pauci iam vestram suscipiant causam. quid ut a vobis sperent? An honores, quos adversariis vestris potius quam populi Romani propugnatoribus datis? [16] ingemuistis modo voce huius audita. quid id refert? iam si suffragium detur, hunc qui malum vobis minatur iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt praeferetis.


  • 111 , .
  • 112  , , . (. , III. 69), . 389 . . . (.: VI, 2, 14) .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000450 1364000451 1364000452

    , .