|  |



IV, . 51

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

51. (1)   . (2) [413 .] , ,   . . (3) ( , , ), , , : (4) , , , , , , . (5) , , , , . (6) , , , , , .

(7) , , , , 114, . (8) , , , , , . , .

51. Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius Cossus L. Furius Medullinus. [2] his consulibus principio anni senatus consultum factum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrent plebesque praeficeret quaestioni quem vellet. a plebe consensu consulibus negotium mandatur; [3] qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret: [4] iacere tam diu inritas actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere. [5] aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat; [6] tunc haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo publicis agris quos vi teneret pertinacem nobilitatem esse, sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus captum plebi dividere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae.

[7] eodem anno adversus Volscos populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magna multitudo Volscorum se contulerat, cepere. [8] minus praedae quam speraverant fuit, quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.


  • 114  ; II (218201 . . .). (. . 148 . I).
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000452 1364000453 1364000454

    , .