|  |



IV, . 52

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8

52. (1) , ,   .221 [412 .]  . (2) 115, , . (3) ; , , , , , , : , , . (4) [411 .], , , , , , , . (5) , , 116 , , . (6) , , , 117, 118. (7) , - , , , . (8) , , . , , , , ,  , .

52. annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L. Icilius Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo consulibus. [2] is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret, [3] pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit; minusque eam damnosam fuisse, quam seditio futura fuerit credunt. [4] defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus, pestilentem annum inopia frugum neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit, excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus. [5] iam fames quam pestilentia tristior erat, ni dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret subventum. [6] superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis devexit. [7] solitudinem in civitate aegra experti consules sunt, cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes coacti sunt binos equites adicere. [8] praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. at ubi eae sollicitudines discessere, omnia quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.


  • 115 V . . . . .: II, 58, 1; III, 63, 8.
  • 116. . .
  • 117 . 472 467 . . . , , 406405 . . V . (410- . .), , : , , , , . , , , .
  • 118 ; .
  • 1327002012 1327002013 1327002021 1364000453 1364000454 1364000455

    , .