|  |



IV, . 56

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

56. (1) , .224 , , : (2)   , [408 .]. (3) , , : , , - , .

(4) , , , , , , ; (5) : , , , , , , . (6) , , , . (7) , , , . , , 125. (8) , , , . (9) , , , (10) ( , ), (11) , , , , , , : (12) , , , ; (13) , , , -.

56. Romae sicut plebis victoria fuit in eo ut quae mallent comitia haberent, ita eventu comitiorum patres vicere; [2] namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P. Cornelius Cossus C. Servilius Ahala. [3] artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis avertissent.

[4] Volscos deinde et Aequos, seu Carventana arx retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum coortos; caput rerum Antiates esse; [5] eorum legatos utriusque gentis populos circumisse castigantes ignaviam, quod abditi intra muros populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi Verruginis praesidium passi essent. [6] iam non exercitus modo armatos sed colonias etiam in suos finis mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis donasse. [7] ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuventus Antium contracta; ibi castris positis hostem opperiebantur. [8] quae ubi tumultu maiore etiam quam res erat nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit. [9] quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque certamine animorum rem actam, [10] cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi laeti discordia patrum nihil esse in se iis auxilii dicerent, [11] quibus non civium, non denique hominum numero essent: [12] si quando promiscui honores, communicata res publica esset, tum se animadversuros ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent: [13] interim patricii soluti legum magistratuumque viverent verecundia, per se quoque tribuni agerent.


  • 125 VIV . . . ( 338 . ). , , , , (. : IV, 57, 67 . .). , , , , , 8  . , .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000457 1364000458 1364000459

    , .