|  |



IV, . 58

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

58. (1) [407 .], , 127, -128 . , . (2) , . : , . (3) , : .226 , , , , , , , , , . (4) : , , , . (5) , , .

(6) [406 .], , , - , , , , (7) - 129. (8) , . (9) , : , , ; (10) , , , , . (11) , . (12) , , , , ; , , , , , . (13) , , , , , , . (14) , , , , , , .

58. eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad finem legatio Veientium obvia fuit. [2] petiere ne priusquam ipsi senatum Romanum adissent Veios iretur. Ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur. [3] et in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, ad id venerit exercitus subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur. [4] tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum. [5] fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.

[6] insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio Ambusto L. Valerio Potito tribunis militum consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, [7] ni facesserent propere urbe finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit. [8] id patres aegre passi decrevere ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent. [9] quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, cetera cum periculo retineri; nullum annum esse quo non acie dimicetur; [10] et tamquam paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui omnem Etruriam sit concitaturus.

[11] haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis accendunt. [12] maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria vexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii libere ferendi consilia agitet. [13] prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes. [14] haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta invidiae esset antiquari apparebat.


  • 127 20 426 . . . (. : IV, 35, 2).
  • 128  .: . 85 105 . I.
  • 129. : IV, 17, 2.
  • 1260010109 1260010110 1260010111 1364000459 1364000460 1364000461

    , .