|  |



IV, . 57

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

57. (1) , , , (2) , , (3) , ,   ,  , .225 , , . (4) , , , , , (5) , . (6) , , , , , . (7) . ( ) , , 126 , , . (8) , , , , , . (9) ,   ,  . (10) , , . (11) , , - , , , , , , . (12) ,   , , , , .

57. haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, [2] occupaverat cogitationes hominum, donec ubi diu alternis Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, [3] tum Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit quem enim bonum civem secernere sua a publicis consilia? sed quia maluerit collegas sua sponte cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem adversus se implorari paterentur. [4] tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore, [5] et si maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum. [6] quo facto cum haud immeritam laudem gratiamque apud omnis tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. [7] bellum haud memorabile fuit. uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor exercitus depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris Volscis intra moenia compulsis nec defendentibus agros. [8] Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit magistratuque se abdicavit. [9] tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita credo ob iram dictatoris creati tribunorum militum comitia edixerunt. [10] tum vero gravior cura patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent. [11] itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. [12] quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Valerius Potitus Num. Fabius Vibulanus C. Servilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.


  • 126   ; XIX . .
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000458 1364000459 1364000460

    , .